Vita S. Maioli 0002

Aus Repertorium Saracenorum
Version vom 27. November 2021, 01:42 Uhr von imported>Administrator
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Zurück zum Werk (Vita S. Maioli)
Vita S. Maioli 0002
aus dem Werk Vita S. Maioli
Zitation Vita sancti Maioli ex prolixoribus coaevorum actis a Nalgodo monacho post sequi secum contracta III, 1-27, ed. Godefridus – Paperbrochius – Carnadet 1866, S. 662f.
datiert auf 972/973
VerfasserIn Nagold
Abfassungsort Cluny


Inhaltsangabe

Abt Maiolus von Cluny wird [972/973] auf dem Weg in sein Kloster bei der Überquerung der Alpen zusammen mit seinen Begleitern von Sarazenen überfallen und gefangen genommen. Seine Befreiung gelingt schließlich mithilfe eines Lösegeldes, das die Mitbrüder in Cluny für ihn aufbringen. Anschließend schließt sich ein christliches Bündnis zusammen, um die Sarazenen für ihre Tat gegen den Abt zu bestrafen. Unter der Führung des Grafen der Provence Wilhelm II. von Arles werden die Sarazenen schließlich vertrieben.

Volltext

[22] Tantorum operum studiis continuatim B. Majolus [​Abt Maiolus von Cluny​] insudans, moram fecerat redeundi: pulsabatque ejus animum dulcis filiorum memoria, quos instinctu publicæ caritatis diu sua præsentia viduaverat. Movebatur ad eos toto pietatis affectu, et cogitationis æstum ultra non patiens, optato disponit de reditu: expensisque et evectionibus præparatis, maturus regredi festinabat. Transcensis igitur Alpibus [​Alpen​] cum Jovini montis declivia sequerentur, Saracenorum indomitam crudelitatem incurrit: qui ex præruptis scopulorum latibulis erumpentes, servum Dei cum sociis in fugam cogunt, et in villam quæ dicitur Pons-Ursariæ violenter abducunt: consecuti capiunt fugitivos, diripiunt, deprædantur, et raptos miserabiliter homines cum rapina in abditas cavernas et diversoria montis inducunt. Distractis rebus et toto illo agmine perturbato, vir sanctus obtinuit apud Deum, ut nullus suorum in illo periculo deperiret. Cumque unus ex infanda illa numerositate prædonum gladium in cujusdam famuli caput vibraret; Majolus mediam manum opponens, ictum dextræ ferientis excepit: qui graviter sauciatus famulum suum sævi vulneris exceptione servavit incolumem. Invicta quidem caritas in Majolo pro fratre animam posuit, sed caritas otiosa non fuit: quæ totum dolorem evacuans, manum ejus plenariæ sanitati restituit. Signum tamen vulneris resedit in manu, et quasi in testimonium reservata cicatrix apparuit.
[23] Ex ea quæ acciderat sibi victoria plurimum læta barbaries, servum Domini super lapidem sedentem invenit: qui suam solitudinem psalmis et orationibus consolans et refovens, noluit sibi soli præsidio fugæ consulere: ne conviatores et socios relinqueret inconsultos: poterat autem, si vellet, facile periculum imminens evasisse. Invadit eum circumstans barbara multitudo, et innectens duris compedibus pedes ejus, ad remotiora deductum, carceralem servandum deponit in foveam. Vir autem venerabilis, a divinis operibus numquam vacans, pensum canonicæ servitutis suis temporibus persolvebat. Incarceratus etiam a doctrinæ studio non quiescens, ad constantiam socios hortabatur, dicens, sibi a Domino auxilium proxime affuturum. Nocte, inquit, præterita, cum tædio et anxietate confectus, somno torpentia membra laxassem, visus sum mihi videre Romanum Pontificem, solenni veste et habitu astantem, protensoque thuribulo bonum odorem thymiamatis offerentem: unde fiduciam habeamus in Domini Apostolorum merito, quod Deus omni incenso gratiosius odoratur, ab instanti pressura nos omnes in proximo liberandos. Cumque ablatis sibi aliis libris suis, libellum B. Hieronymi de Assumptione perpetuæ Virginis, quem in sinu suo familiari reverentia circumferre solebat, sub amictu suo repositum invenisset; toto illum gaudio mentis amplectitur, quod sane librum invenerit quasi miraculo deputans. Quod supererat temporis usque ad Assumptionem B. Virginis computavit, et ut illam diem apud Christianos solutus et liber celeberrimam ducere posset, ab eadem Regina pietatis expetiit. Oratione completa caput inclinavit ad rupem, et graves oculos clausit in somnum. Mane facto inventus est emancipatus et liber, qui hesterno compeditus carceri fuerat mancipatus. Tentat eum iterato sæva barbaries compedire, sed ad signum Crucis Christi seris excussis compedes solvebantur. Animadversum est a Gentibus illud miraculum in servo Dei, et completis omnino compedibus, sola contenti custodia, remissius illum habere et honestius tractare cœperunt.
[24] Obtinuit tandem vir Domini apud illam crudam et crudelem barbariem, ut pro redemptionis suæ æstimatione et pretio Cluniacum [​Cluny​] sub celeritate transmitteret. Missi nuntii litteras amaritudinis et doloris Capitulo intulerunt: quibus perlectis, in communi præsentia, compuncti sunt universi usque ad lacrymas. Ingens tamen solatii genus erat, quod eum posse redimi admissæ in publicum litteræ testabantur. Vincula beati viri gemitus filiis extorquebant: subsecuta redemptionis occasio dulcem consolationis inspirabat affectum. Corrogata undequaque pecunia iter accelerant, et inventis prædonibus pretium redemptionis annumerant. Extrahitur de lacu, educitur de fovea carcerali, recipit socios vinculorum suorum, et sic unus evinculatus et liber; sociam multitudinem captivorum restituit libertati: diem Beatæ Virginis inter Christianos celebrem ac lætum duxit, et emenso totius itineris spatio, desideriis filiorum finem jocunditatis et lætitiæ reportavit. Ruit obviam potius quam procedit, gaudens occurrentium multitudo: cui sola visio sancti viri satietatis plenitudinem ingerebat. Inducitur solenniter in conventum, et videns in se pariter omnium vota concurrere, dum seipsum ad omnes dividere et partiri non sufficit, totum effundit ad singulos paternitatis affectum: incumbit singulis, collacrymatur omnibus et congaudet, et inter paternos amplexus et oscula dulcia filiorum, ubertim lacrymæ prorumpentes, ignem amoris suscitant, non extinguunt.
[25] Nec impune tulit sæva barbaries quod impudenter commiserat in servum Dei. Tanta coelestis animadversio et vindicta incubuit super eos, tanta populi Christiani conspiratio insurrexit adversus eos, ut partim nimia clade subacti, partim gladiis obtruncati, omnes fere qui manus sacrilegas extenderant in virum Dei deleti, pariter de medio tollerentur. Via quoque illa, quam diu sævissima latronum manus occupaverat et in solitudinem pene redegerat, communis facta est et quieta. Pauci vero residui, qui ex illa perversa multitudine superesse potuerunt, confitentes se juste puniri, quia injuste vexaverant virum Dei, ad baptismi gratiam convolarunt. Qui etiam vivis vocibus postmodum asserebant, quod cum solus Majolus in carcere teneretur, et exceptis custodibus nullus adesset; noctis medio voces concinentium sæpius sunt auditæ, quæ præcinente viro Dei succinebant: quas voces fuisse Angelicas, ipsi quoque barbari, Angelos nescientes, publice testabantur.
[…]
[27] Provinciæ [​Provence​] Princeps Willermus [​Graf Wilhelm II. von Arles​] laborabat molestia corporali, qui ad se Domini servum precibus accersivit, ut ejus interventu incommodum quo urgebatur evaderet: cujus visitatione atque consilio de infirmitate convaluit, et soluto militiæ cingulo coelesti militiæ se devovit. Ad Avennorum declinaverat oppidum, et ad eum audiendum tumultuosa multitudo convenerat. Ut autem liberius Deo vacaret, strepitum multitudinis fugiens in insula, quam sub ipso castello Rhodanus [​Rhône​] ambit, mansionem sibi præcipit exhiberi. Nomen ejus, quod ubique latissime fundebatur, populos innumeros ibi fecerat congregari, videndi Sanctum cupidos, sed transmeare Rhodanum [​Rhône​] non valentes. Cymbula fragilis et totis fere compagibus dissoluta, deducitur: ingrediuntur incauti promiscui sexus pariter et ætatis, attendentes solummodo quod ipsi vellent, non quod instrumentum debile pati posset. Oneratam plus nimio cymbam in Rhodanum [​Rhône​] furentem impellunt, et præcipiti effrænes audacia non efferri ad portum, sed mediis student fluctibus absorberi. Quid plura? Cymba fragilis et rimosa, pondus æquæ et undarum molem non sustinens, circumfertur, involvitur et amne rapidissimo insepulta universis timentibus et acclamantibus absorbetur. Virum Dei, quem honesta legendi occupatio detinebat, circumstrepentium vociferatio perturbavit: erigit oculos, intendit in Rhodanum, et audiens absorptam naviculam, confugit ad familiare remedium: ingreditur oratorium B. Martini, et in oratione curvatus aures Domini suspiriis lacrymosis everberat. Exsurgit a prece, in amnem porrigit oculos, et invocato nomine Domini signum nostræ redemptionis emittit: sedat violentiam gurgitis, undarum cumulos dispergit ac dividit, et absorptam in imo naviculam precum efficacia deducit ad summum. Nullus ex his qui navem ascenderunt periit, sed integra tota cum suis transfertur in portum. Stupentes hinc inde homines facti hujus novitate, gratias agunt Deo, et in viro Dei majestatis insignia venerantur. Quidam etiam, qui a prædicto Willermo Comite directus, Abbati sex panes pro benedictione portabat, cum turbis illæsus exivit: qui tribus amissis e panibus, tres residuos illæsos et integros viro Venerabili reconsignavit.

Anmerkungen

Die Entführung des Maiolus fand laut Scott G. Bruce, Cluny and the Muslims of La Garde-Freinet. Hagiography and the problem of Islam in Medieval Europe, Ithaca – London 2015, S. 33 in der Nacht vom 21. auf den 22. Juli 972 statt. Bruce bezieht sich bei der Datierung auf Paul-Antonin Amargier, La capture de saint Maieul de Cluny et l’expulsion des Sarrasins de Provence, Revue bénédictine 73 (1963), S. 316-323, S. 319. Die Vertreibung der Sarazenen durch Christen wird unmittelbar nach der Befreiung des Maiolus aus der Gefangenschaft angesetzt und mit einem Vorgehen Wilhelms II. von Arles, Gf. der Provence, verbunden. Die Datierung der hier geschilderten Ereignisse ist allerdings nicht vollkommen sicher. So werden in Anlehnung an Jean-Pierre Poly zumeist die Jahre 972/973 angenommen. Mit Sicherheit lässt sich über die Vertreibung der Sarazenen aus La Garde-Freinet allerdings nur sagen, dass diese bis zu Beginn der 980er Jahre geschehen ist, vgl. hierzu Jean-Pierre Poly, La Provence et la Société féodale (879-1166). Contributions à l’étude des structures dites féodales dans le Midi, Paris 1976, S. 28f.; Neithard Bulst, Maiolus, in: Lexikon des Mittelalters 6, Sp. 145-146 [Brepolis Medieval Encyclopaedias – Lexikon des Mittelalters Online, 2017-08-31]. Daneben wird auch die These vertreten, dass die Vertreibung der Sarazenen zu Beginn der 980er Jahre erfolgte, vgl. Georges de Manteyer, La Marche de Provence jusqu’aux partages et l’Évêché d’Avignon jusqu’a la commune, in: Positions des thèses soutenues par les élèves de la promotion de … pour obtenir le diplôme d’archiviste-paléographe (1897), S. 56f.; René Poupardin, Le royaume de Bourgogne (888-1038). Etudes sur les origines du royaume d’Arles (Bibliothèque de l’Ecole des Hautes Etudes 4. Section Sciences Historiques et Philologiques 163), Paris 1907, S. 97.
Vgl. hierzu auch die Berichte in den Maiolus-Viten des Odilo und des Syrus, Vita sancti Maioli 0001 und Vita Sancti Maioli 0001.

Weitere Quellenstellen

ZitationInhaltsangabeInhaltsangabe zum BerichtDat.Datierung des Berichts
Vita S. Maioli 0001Durch die Plünderungen und Verwüstungen, die von Sarazenen in der Provence angerichtet werden, wird Maiolus, der ...vor 938
Vita S. Maioli 0002Abt Maiolus von Cluny wird auf dem Weg in sein Kloster bei der Überquerung der Alpen zusammen mit seinen Begleitern von ...972/973

Zurück zum Werk (Vita S. Maioli)

Zitierhinweis

Vita S. Maioli 0002, in: Repertorium Saracenorum, hg. von Matthias Becher und Katharina Gahbler, unter Mitarbeit von Ben Bigalke, Jonathan Blumtritt, Lukas Müller, Patrick Sahle et al., URL: https://saraceni.uni-koeln.de/wiki/Vita_S._Maioli_0002 (zuletzt abgerufen am 16.04.2024).