Vita sancti Maioli 0001

Aus Repertorium Saracenorum
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Zurück zum Werk (Vita sancti Maioli)
Vita sancti Maioli 0001
aus dem Werk Vita sancti Maioli
Zitation Vita sancti Maioli auctore S. Odilo Abbate et S. Maijoli successore III, 14-17, ed. Henschenius – Paperbrochius – Carnadet 1866, S. 687f.
datiert auf 972/973
VerfasserIn Odilo von Cluny
Abfassungsort Cluny, Burgund


Inhaltsangabe

Sarazenen aus Spanien landen in Italien und der Provence. Sie richten dort wie auch im Alpenraum schwere Verwüstungen an und töten viele Menschen. Unter anderem nehmen sie Abt Maiolus von Cluny gefangen und foltern ihn, bis er durch das Lösegeld seiner Mitbrüder befreit werden kann. Die Befreiung des Abtes [972/973] wird als Auslöser für die vollständige Vertreibung der Sarazenen aus der Provence genannt. Dieses Ereignis kündigte sich laut der Vita bereits zu Zeiten Folchers, Vater des Maiolus, an, dem es gelang, seine Nachbarschaft von den Überfällen durch ein Rudel Wölfe zu befreien.

Volltext

Caput III
Præsagium de Saracenis e Provincia ejiciendis.
[14] Cum enim huic sententiæ vellem finem imponere, in qua de B. Majoli [​Abt Maiolus von Cluny​] vita et moribus fideli temeritate et humili præsumptione nisus sum aliquid dicere; venit in [mentem] memorabile quoddam præsagium, quod in genitore illius quorumdam fidelium relatione audiveram gestum; quod, ut quidam referunt, isdem pater frequenter jucundo sermone solitus erat referre; sed ego huic operi timebam inserere, ne alicui videretur incredibile. […] Imminente itaque tempore illo, quo ab Hispaniæ [​Spanien​] finibus ebulliens crudelissima Saracenorum ingens multitudo, per iter navale ad terminos usque Italiæ [​Italien​] atque Provinciæ [​Provence​] pervenit, et in utroque regno utriusque ordinis sexus et ætatis hominum strages dedit; deinde monasteria destruens, urbes, vicos, villasque depopulans, et sic per Alpes Julias, usque ad Juga Penninarum Alpium [​Alpen​] rapido cursu pervenit: ibique impietatis suæ fræna relaxans, per multorum temporum spatia Christiani nominis populos diversis infestationibus et calamitatibus afflixit; et alios occidendo, alios capiendo, alios bonis suis omnibus expoliando, impietatis suæ vota taliter tyrannica exercitatione complevit. Inter cetera mala, quæ populus ille nefandissimus gessit, beatissimum Patrem Majolum, a liminibus Apostolorum redeuntem, fraude et insidiis cepit, rebus omnibus expoliatum vinculis alligavit, fame et siti afflixit. Ille vero divinitus absolutus, ad postremum pecuniis monasterii sui redemptus, de manibus illorum Domino protegente evasit illæsus; et ejus injusta captio, expulsionis illorum et perpetuæ perditionis fuit occasio. Sicut vero post passionem Christi, Judæi sunt a suis exulati; ita post captionem servi illius et fidelissimi ejus famuli Majoli, Saraceni a finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum et Vespasianum Romanorum Principes Dominus de Judæis vindictam exercuit, ita per Wilelmum illustrissimum virum et Christianissimum Principem; meritis beati Majoli, jugum Saracenorum ab humeris Christianorum deposuit; et multa terrarum spatia, ab eis injuste possessa, ab eorum tyrannica dominatione, potenti virtute eripuit. Sed his dictis, necesse est ut ad proposita redeamus.
[15] Quæ sunt quæ proposuimus? Præsagium quoddam memorabile, favens accidentiis, temporibus B. Majoli supervenientibus. Quæ sunt illa accidentia? Saracenorum improvisus adventus, Christianorum afflictio, monasteriorum et urbium destructio, ipsius B. Majoli captio, redemptio et liberatio, et ejusdem ferocissimæ gentis, a Christianorum finibus, Christo auxiliante, dejectio. Quod vel quale est illud præsagium memorabile? Præcessit enim crudelissimam infestationem Saracenorum rabies inaudita luporum, in illis maxime partibus, in quibus post transitum maris totus Saracenorum efferbuit impetus. Diximus pro modulo, qualiter liberata est fidelium multitudo a Saracenorum persecutione: dicamus pro posse, quo ordine liberata est patria a luporum infestatione. Fuit eodem tempore quidam miles in illis partibus, nomine Folcherius, in armis strenuus, jure hereditario ceterisque bonis et divitiis ditissimus, et ut de nobilissima ejus prole diximus, ex utroque parente gemina nobilitate coruscus; vir magni consilii, prudentis sagacisque ingenii; pater videlicet istius sanctissimi Patris nostri, de quo loquimur, Majoli: in cujus possessione et affinitate, supradicta rabies luporum excrevit quam maxime. In quorum, horum videlicet luporum multitudine, unus videbatur ceteris corpore validior, cursu velocior, ad dilacerandum crudelior, ad devorandum elatior, in tantum ut humanorum corporum membra sua ferocitate deglutiret integra.
[16] Tunc vir ille audiens et videns quotidie talem pestem tantamque calamitatem excrescere, non modo suam, sed etiam aliorum necessitatem cœpit intra se tractare, et intensissime cogitare qualiter se suosque cives de tanto talique periculo potuisset liberare. Tunc demum divino nutu admonitus, coelesti consilio confortatus, præcepit sepes erigere, caulas componere, arietes, oves, et agnos in eas introducere, quod nullus eo tempore, propter luporum rabiem, ausus erat facere. Deinde armis militaribus, lorica videlicet et galea indutus, desuper totus ovinis pellibus tectus, cœpit nocturno tempore juxta caulas residere ovium. Facta est autem in una noctium, super easdem caulas ovium, incursio luporum. Nutu Dei accidit ut lupus, qui crudelior erat, super virum præstolantem se irrueret; super dorsum ejus saltum dedit, utrosque pedes super humeros ejus posuit, cœpit circumquaque exquirere unde facilius arietem, qui non aderat, posset extinguere. Guttur et collum inveniebat lorica munitum, caput galea tectum, corpus regio septum munimine: nulla parte potuit illum nocere. Vir ille statim utrasque manus extendens, lupi pedes ambos arripiens, fortis, ut erat, fortiter lupi membra suis membris adstringens, concito cursu ad socios redivit: quibus diu expectantibus, et de tali agone dubitantibus, offertur eorum obtutibus magnus pro magno munere lupus. Servatur vivus in crastinum, præsentatur hominibus, quibus fuerat semper infestus: occiditur, dilaceratur, et inter ejus viscera humanorum corporum inveniuntur integra membra. Occisus trunco suspenditur, et dum unus occiditur, omnes alii ab illis finibus effugantur.
[17] Si quis hæc prudenter intelligi voluerit, aliquid spiritale inde conjicere poterit. Per luporum rabiem, ego credo denuntiatam Saracenorum sævitiam. Per illum virum, in laico habitu in multis laudabilem, qui lupum delusit, et deludendo occidit; filium ei intelligo præmonstratum, qui lupo invisibili, antiquo videlicet hoste, Christi virtute superato, cum suis omnibus vitiis et illusionibus spreto, coelesti virtute et spiritualibus armis subacto, multorum fidelium animas, de potestate ejus, exemplo, doctrina, et meritis suis eripuit, et in viam salutis, vitæ, et veritatis, et justitiæ introduxit, ipso præcedente, comitante, et subsequente, qui est via, veritas, et vita, Dominus videlicet Jesus Christus, qui vivit et regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

Anmerkungen

Der Autor vergleicht die Sarazenen in ihrer räuberischen Natur mit Wölfen, vgl. hierzu M. Meckler, Wolves and Saracens in Odilo’s Life of Mayeul, in: Latin Culture in the Eleventh Century. Proceedings of the Third International Conference on Medieval Latin Studies, hg. von M. W. Herren – C. J. McDonough – R. G. Arthur (Publications of The Journal of Medieval Latin 5, 2), Turnhout 2002, S. 116-128, hier S. 125: „The predatory nature of the wolf allows an easy connection with the predations of the Fraxinetum Saracens.” Bei Meckler finden sich auch englische Teilübersetzungen der Vita. Zur Vita sancti Maioli des Odilo vgl. auch Walter Berschin, Biographie und Epochenstil im lateinischen Mittelalter, Bd. 4: Ottonische Biographie. Das hohe Mittelalter 920-1220 n. Chr., Teil 1: 920-1070 n. Chr. (Quellen und Untersuchungen zur lateinischen Philologie des Mittelalters 12,1), Stuttgart 1999, S. 242-244.
Die Entführung des Maiolus fand laut Scott G. Bruce, Cluny and the Muslims of La Garde-Freinet. Hagiography and the problem of Islam in Medieval Europe, Ithaca – London 2015, S. 33 in der Nacht vom 21. auf den 22. Juli 972 statt. Bruce bezieht sich bei der Datierung auf Paul-Antonin Amargier, La capture de saint Maieul de Cluny et l’expulsion des Sarrasins de Provence, Revue bénédictine 73 (1963), S. 316-323, S. 319. Die Vertreibung der Sarazenen durch Christen wird unmittelbar nach der Befreiung des Maiolus aus der Gefangenschaft angesetzt und mit einem Vorgehen Wilhelms II. von Arles, Gf. der Provence, verbunden. Die Datierung der hier geschilderten Ereignisse ist allerdings nicht vollkommen sicher. So werden in Anlehnung an Jean-Pierre Poly zumeist die Jahre 972/973 angenommen. Mit Sicherheit lässt sich über die Vertreibung der Sarazenen aus La Garde-Freinet allerdings nur sagen, dass diese bis zu Beginn der 980er Jahre geschehen ist, vgl. hierzu Jean-Pierre Poly, La Provence et la Société féodale (879-1166). Contributions à l’étude des structures dites féodales dans le Midi, Paris 1976, S. 28f.; Neithard Bulst, Maiolus, in: Lexikon des Mittelalters 6, Sp. 145-146 [Brepolis Medieval Encyclopaedias – Lexikon des Mittelalters Online, 2017-08-31]. Daneben wird auch die These vertreten, dass die Vertreibung der Sarazenen zu Beginn der 980er Jahre erfolgte, vgl. Georges de Manteyer, La Marche de Provence jusqu’aux partages et l’Évêché d’Avignon jusqu’a la commune, in: Positions des thèses soutenues par les élèves de la promotion de … pour obtenir le diplôme d’archiviste-paléographe (1897), S. 56f.; René Poupardin, Le royaume de Bourgogne (888-1038). Etudes sur les origines du royaume d’Arles (Bibliothèque de l’Ecole des Hautes Etudes 4. Section Sciences Historiques et Philologiques 163), Paris 1907, S. 97.
Vgl. hierzu auch die Berichte in den Maiolus-Viten des Syrus und des Nagold, Vita Sancti Maioli 0001 und Vita S. Maioli 0002.

Weitere Quellenstellen

ZitationInhaltsangabeInhaltsangabe zum BerichtDat.Datierung des Berichts
Vita sancti Maioli 0001Sarazenen aus Spanien landen in Italien und der Provence. Sie richten dort wie auch im Alpenraum schwere Verwüstungen ...972/973

Zurück zum Werk (Vita sancti Maioli)

Zitierhinweis

Vita sancti Maioli 0001, in: Repertorium Saracenorum, hg. von Matthias Becher und Katharina Gahbler, unter Mitarbeit von Ben Bigalke, Jonathan Blumtritt, Lukas Müller, Patrick Sahle et al., URL: https://saraceni.uni-koeln.de/wiki/Vita_sancti_Maioli_0001 (zuletzt abgerufen am 3.03.2024).