Historiae Francorum libri quatuor 0002

Aus Repertorium Saracenorum
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Zurück zum Werk (Historiae Francorum libri quatuor)
Historiae Francorum libri quatuor 0002
aus dem Werk Historiae Francorum libri quatuor
Zitation Aimoin, Historia Francorum IV, 21, ed. Migne 1880, Sp. 782-783.
datiert auf 629
VerfasserIn Aimoin von Fleury
Abfassungsort Saint-Benoît-sur-Loire


Inhaltsangabe

Servatius und Paternus, die König Dagobert I. an den byzantinischen Hof gesandt hatte, kehren [629] zu diesem zurück. Sie berichten, dass nun Herakleios dort Kaiser sei und dass sie mit diesem Frieden geschlossen hätten. Sie berichten darüber hinaus, dass es Herakleios gelungen sei, Jerusalem vom persischen König Chosroe II. Parwez zurückzuerobern, wobei Chosroe getötet und neben vielen geraubten Kirchenschätzen ein Teil des heiligen Kreuzes wieder in die Stadt gebracht worden sei.

Volltext

De legatis ad imperatorem, et de imperatorum Focae [​Phokas​] et Heraclii [​Herakleios​] gestis, et successibus Heraclii in Chosdrohem [​Chosroe II. Parwez​] Persarum tyrannum, ejusque nece crucisque Dominicae receptione.
          Tunc temporis Servatius [​Servatius​] et Paternus [​Paternus​], qui legatione functi fuerant ad Heraclium Focae successorem regressi, Dagoberto [​Dagobert I.​] se praesentarunt, dicentes: „Pacem se cum Heraclio firmasse perpetuam.“ Denique Focas imperator ab universo desertus senatu (qursi [sic!] perversa insaniens mente, opes imperii in mare projiceret, dicens se muneribus Neptunum [​Neptun​] placare velle) ab Heracliano [​Herakleios der Ältere​] tunc Africae [​Afrika​] praefecto perimitur. Atque Heraclius Heracliani filius ei in imperium substituitur. Anno IX postquam purpura se induerat, hic Heraclius multas provincias a Persis pervasas reipublicae restituit aliasque graviter labefactatas vindicavit. Chosdroes enim princeps Persarum, cuncta per quae transibat vastando, Hierosolymam [​Jerusalem​] venit, atque inter caeteras ecclesiasticas seu populares manubias, partem salutiferae crucis, quam ibi Helena [​Helena​] mater Constantini [​Konstantin I. der Große​] quondam Augusti reliquerat, asportavit. Traditoque filio suo [​Merdanschah​] regno, ipse in argentea turri (quam ad hos usus paraverat) aureo residens solio, vexillum nostrae redemptionis, quasi collegam regni, e latere constituit. Quod ubi Heraclio nuntiatum est, cum valida militum manu Persidem petens, obviam habuit Chosdroe filium, cum maxima Persarum phalange, quae eum, metu coacta tyranni, non voluntate ducta juvandi prosequebatur. Et conspirantibus utriusque partis studiis, imperator cum Persarum ductore singularem aggressus est pugnam, proposita lege: „Ne quis de utroque exercitu progrederetur qui duci suo auxilium ferret. Quod si quis infringere decretum praesumeret, ab ipso principe suo, succisis poplitibus, vicino immergeretur flumini.“ Diu igitur animoseque congressione facta, Heraclius ad adversarium: „Ut quid, ait, tui hoc quod constituimus praevaricant pactum?“ Ille reflexa cervice, ut videret quis suorum se veniret juvatum; ab Heraclio percussus equo dejectus est mortuus. Statim Persae supplices se Heraclio subdunt. Qui cum suis ad ulteriora progressus, Chosdrohem in memorato reperit fano residentem, et juxta eum Dominicam crucem. Quem dum interrogaret: Utrum Christi fidem suscipere, et salutare lignum (quod, licet indignus, honorifice tamen juxta suum tractaverat modum) vellet adorare; illeque responderet nullatenus id se facturum, Heraclius eum illico interfecit. Pervagatusque universam Persidem, filium Chosdroe parvulum (quem cum eo invenerat) baptizari praecipiens, eidem praeponit. Et argentum quidem turris exercitui, aurum vero restaurationi deputans ecclesiarum, cum multimoda praeda ac septem elephantis, assumpta etiam Salvatoris cruce, Hierosolymam, indeque Constantinopolim [​Konstantinopel​] remeavit.
        

Anmerkungen

Zur Datierung: Die Gesandten Servatius und Paternus wurden 629 von Dagobert I. an Kaiser Herakleios entsendet, nachdem Herakleios den Konflikt mit dem sassanidischen Herrscher Chosroe II. Parwez für sich entscheiden konnte, vgl. Eugen Ewig, Die Merowinger und das Imperium, Opladen 1983, S. 52.

Weitere Quellenstellen

ZitationInhaltsangabeInhaltsangabe zum BerichtDat.Datierung des Berichts
Historiae Francorum libri quatuor 0001Der fränkische König Guntram I. beschließt dem Grab Jesu Christi in Jerusalem einen kostbaren Kelch zu stiften. Da der ...584-590
Historiae Francorum libri quatuor 0002Servatius und Paternus, die König Dagobert I. an den byzantinischen Hof gesandt hatte, kehren zu diesem zurück. Sie ...629
Historiae Francorum libri quatuor 0003Der in der Astrologie kundige byzantinische Kaiser Herakleios sieht in den Sternen vorher, dass sein Reich von ...629-641

Zurück zum Werk (Historiae Francorum libri quatuor)

Zitierhinweis

Historiae Francorum libri quatuor 0002, in: Repertorium Saracenorum, hg. von Matthias Becher und Katharina Gahbler, unter Mitarbeit von Ben Bigalke, Jonathan Blumtritt, Lukas Müller, Patrick Sahle et al., URL: https://saraceni.uni-koeln.de/wiki/Historiae_Francorum_libri_quatuor_0002 (zuletzt abgerufen am 19.05.2024).