Historiae Francorum libri quatuor 0003

Aus Repertorium Saracenorum
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Zurück zum Werk (Historiae Francorum libri quatuor)
Historiae Francorum libri quatuor 0003
aus dem Werk Historiae Francorum libri quatuor
Zitation Aimoin, Historia Francorum IV, 22, ed. Migne 1880, Sp. 783-784.
datiert auf 629-641
VerfasserIn Aimoin von Fleury
Abfassungsort Saint-Benoît-sur-Loire


Inhaltsangabe

Der in der Astrologie kundige byzantinische Kaiser Herakleios sieht [629] in den Sternen vorher, dass sein Reich von beschnittenen Völkern zerstört werden wird, und deutet, dass es sich bei diesen Völkern um die Juden handele. Aus diesem Grund ersucht er den fränkischen König Dagobert I., gegen die Juden in dessen Reich vorzugehen. Jedoch zeigt sich, dass mit den beschnittenen Völkern die Sarazenen gemeint waren, die kurz darauf in das Reich des Herakleios einfallen und es verwüsten. Herakleios führt sein Heer durch die Kaspische Pforte, um sich den Sarazenen entgegen zu stellen, doch stirbt der Großteil seines Heeres in der Nacht vor der Schlacht im Lager, so dass Herakleios abziehen muss. Nachdem die Sarazenen weite Teile Asiens erobert haben und bereits Jerusalem bedrohen, gibt der Kaiser die Hoffnung auf, Widerstand leisten zu können und stirbt schließlich [641].

Volltext

De Heraclii [​Herakleios​] forma, et praesagii quo se a circumcisis pellendum viderat errore. Nam Judaeos propterea persequebatur, e Franciaque pellendos curavit; cum a Sarracenis fuerit pellendus. De eorum itaque agitur praelio et Heraclii morte.
Fuit autem vultu decorus, visu hilaris, mediocris statura, egregiaeque fortitudinis; qui et leones saepe in arena, et plures, solus interfecerit. Cumque litteris abunde esset instructus, ad ultimum astrologus efficitur. Agnoscens itaque in signis siderum, imperium suum a circumcisa gente vastandum, et autumans id de Judaeis fuisse praemonstratum, per internuntios Dagobertum [​Dagobert I.​] rogavit regem Francorum, ut cunctos Judaicae stirpis, qui in provinciis illi subjectis manebant, Christianos fieri praeciperet; eos vero qui nollent aut exsilio aut morte damnari. Quod Dagobertus volens effecit, omnes qui noluerunt baptisma suscipere procul a finibus eliminans Franciae. Porro Heraclio non de Judaeis, sed de Sarracenis fuerat praeostensum. Agareni siquidem (qui et Sarraceni) gens perfida, ab Abraham [​Abraham​] cum origine ritum trahens circumcisionis, a radice Caucasi montis [​Kaukasus​] progressa, terras Heraclii [​Byzantinisches Reich​] populatum venerunt. Contra quos lecta militum manus, a Caesare [​Konstantin​] directa, graviter est ab hostibus caesa. Nam centum quinquaginta millia ex militibus interiisse referuntur. Spolia caesorum victores rapta Augusto, per legatos recipienda, miserunt. At ille qui ultionem potius meditaretur, non solum oblata respuit, verum ipsa legatione Alanos in adjutorium sui, reseratis portis quas Alexander Magnus [​Alexander III. der Große​] Caspio monti [​Kaspische Pforte​] imposuerat, ad centum quinquaginta ferme armatorum millia pretio eduxit. Sarracenorum duo duces erant, qui ducenta millia armis instructa in bella ducebant. Cumque uterque exercitus procul a se invicem castra posuisset, nocte, quae diem belli praecedebat, subita in castris Craecorum quinquaginta duo millia pugnatorum exanimata in stratis reperta sunt. Qua de re reliqui, metu percussi, in diversa fugerunt, regnum suum depopulandum adversariis relinquentes. Qui, quasi accepta injuria quod obviare ausi hostes fuissent, vehementius vastationi institerunt. Tantae cladis nuntio Heraclius accepto, diffidens se posse resistere, cum jam illi majore, prope Asiae [​Asien​] porte pervasa, Hierosolymam [​Jerusalem​] infestare disponerent, in morbum incidit, et procedente in deterius corporis aegritudine, usque ad languorem animae, videlicet in Eutychis [​Eutyches​] delapsus est sectam. Sociata quoquc [sic!] jure connubii sororis suae sibi filia, XXVI susceptae potestatis anno diem clausit ultimum. Cui successit Heraclona [​Heraklonas​] filius cum matre Martina [​Martina​]. Hic etiam, duobus annis rerum summa potitus, fratri Constantino [​Konstantin III.​] jura reliquit imperii.
        

Anmerkungen

Von dem hier beschriebenen Ereignis berichten auch andere Autoren, vgl. Chronicon cum Continuatione Treverensi 0002, Chronicon de sex aetatibus mundi 0002, sog. Fredegar-Chronik mit Fortsetzung 0008 und Gesta Dagoberti I. regis Francorum 0001.
Vgl. zum Kontext und zu parallelen Überlieferungen des Erzählstoffes auch Lukas Müller, 629–641: Die sogenannte Fredegar-Chronik erklärt den Einfall der „Sarazenen“ ins Oströmische Reich, in: Transmediterrane Geschichte, 5,1 (2023), S. 9-11 [2023-11-29].

Weitere Quellenstellen

ZitationInhaltsangabeInhaltsangabe zum BerichtDat.Datierung des Berichts
Historiae Francorum libri quatuor 0001Der fränkische König Guntram I. beschließt dem Grab Jesu Christi in Jerusalem einen kostbaren Kelch zu stiften. Da der ...584-590
Historiae Francorum libri quatuor 0002Servatius und Paternus, die König Dagobert I. an den byzantinischen Hof gesandt hatte, kehren zu diesem zurück. Sie ...629
Historiae Francorum libri quatuor 0003Der in der Astrologie kundige byzantinische Kaiser Herakleios sieht in den Sternen vorher, dass sein Reich von ...629-641

Zurück zum Werk (Historiae Francorum libri quatuor)

Zitierhinweis

Historiae Francorum libri quatuor 0003, in: Repertorium Saracenorum, hg. von Matthias Becher und Katharina Gahbler, unter Mitarbeit von Ben Bigalke, Jonathan Blumtritt, Lukas Müller, Patrick Sahle et al., URL: https://saraceni.uni-koeln.de/wiki/Historiae_Francorum_libri_quatuor_0003 (zuletzt abgerufen am 19.05.2024).